HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XIX: De Amasia, et Joas rege Israel

#IV Reg. XIV#Deut. XXIV#II Paral. XXV

Anno secundo Joas regis Israel, regnavit Amasias, filius Joas, in Jerusalem. Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit. Nomen matris ejus Joiada de Jerusalem. Et fecit rectum coram Domino, juxta ea quae fecit Joas pater ejus, nisi tantum hoc quod excelsa non abstulit, subaudiendum est, uterque eorum. Nec enim Joas excelsa abstulit, sicut videtur littera sonare. Et interfecit servos, qui interfecerant patrem suum, non tamen filios eorum, propter legem Moysi, quae dicit: Non morientur patres pro filiis, neque filii pro patribus. Collegit autem exercitum, ut Amalecitas, et Idumaeos expugnaret, et conduxit a rege Israel centum millia armatorum, centum argenti talentis. Et cum esset in procinctu suasit ei propheta, ut dimitteret Israelitas, quia idola ferebant, et Deus daret ei victoriam. Et acquievit, licet graviter ferret, eo quod Israelitis mercedes praebuerat. Et percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit Petram nobilem Arabiae civitatem. Et vocavit eam Jectehel, quod sonat auxilium Dei. Josephus tamen dicit, vivos quos ceperat, eum adduxisse ad excelsam Petram Arabiae, et illos ex ea praecipitavit. Idipsum quoque dicit Paralipomenon: nam fere in omnibus consonant Josephus et Paralipomenon. Tamen deos quos tulerat de Amalec postea adoravit, quia audivit eos dantes responsa, ideo perisse Amalec, quia negligentes fuerant in cultu eorum. Pro quo tali poena percussus est. Elatus enim in superbia scripsit ad Joas regem Israel: Servi mihi, sicut patres tui servierunt David et Salomoni. Alioquin: Veni, et videamus nos. Quasi diceret: Pugnemus. Et rescripsit ei Joas in aenigmate: Carduus Libani misit ad cedrum, dicens: Da filiam tuam filio meo in uxorem. Et indignantes bestiae saltus conculcaverunt carduum. Elevat te cor tuum pro victoria. Cur provocas malum, ut cadas tu, et Judas tecum. Et non acquiescente Amasia, congressi sunt juxta Bethsames, et fugit Judas coram Israel, et ligatus est Amasias, et comminabatur ei in mortem rex Israel nisi redderet ei Jerusalem. Qua tradita interrupit Joas murum Jerusalem a porta Ephraim, quae dicitur porta Vallis, usque ad portam Anguli, quadringentis cubitis. Et tulit aurum, et argentum, et vasa, quae inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et rediit in Samariam. Et facta est contra Amasiam conjuratio in Jerusalem. At ille fugit in Lachis, et miserunt post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi, et retulerunt illum in Jerusalem, et sepultus est in civitate David. Tulitque universus populus filium ejus Oziam, vel Azariam ante annos natum sedecim et constituerunt cum regem.